- JUTURNA
- I.JUTURNADauni filia, Turni Rutulorum Regis soror, quam Iuppiter, pro erepta virginitagte, immortalitate donavit, Numicique fluv. nympham fecit. Haec in bello fratrem adversus Aeneam multum iuvit, sed videns fratri necem iustare, in Numicum fluv. se occultavit. Virg. Aen. l. 12. Alii dicunt, eam rem habuisse cum Latino Rege, eoqueve palam facto, suâ sponte se in Numicum praecipitâsse. Ei aedes Romae fuit in Campo Martio. Revera autem Iuturna fons est saluberrimus, in agro Latino, in Numicum amnem insluens, quae res poetis occasionem fabulandi dedit. Nunc Treglio. Inde Romam ad omnia sacrificia aqua afferri consueverat.II.JUTURNAVal. Max. l. 1. c. 8. fons et lacus parvus latii, apud Numicium ssuv. teste Servio, Treglio nunc, teste Giraldo, sic a nympha. Virg. Aen. l. 12. v. 813.Iututnam misero (fateor) fuccurrere sratriSuasi. ----- -----Idem Ibid. v. 844.Iuturnamque parat sratris dimittere ab Armis.Est et Iuturna fons Romae in Velabro, P. Vict. ubi nunc sacra aedes S. Mariae liberatricis, Ferrar. Baude. Iuturnam lacus arte complures Annos aquâ per subterraneum meatum deductâ exsiccatus est a Card. Serra, qui villam eo loci habebat; et salubritatem aeris exsiccato lacu locis vicinis reddidit: quod etiam Inscriptiones Urbani VIII. Pontisicis Rom. ad Castrum Gandulphi positae testantur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.